- ALICULA
- ALICULAchlamys fuit et quidem puerilis, apud Romanos ac inter vestimenta puerilia ab Ulpiano D. de auro arg. legat. recensita. Infantes enim olim, ac pusiones, aut nudi, aut clamydulâ semitecti incedebant: quam, quia velut alas haberet, Aliculam dixerunt. Hinc Martial. l. 12. Epigr. 83.Brumae diebus, feriisque SaturniMittebat Umber Aliculam mihi pauper:Nunc mittit alicam, factus est enim dives.Ubi per Aliculam vestem, per Alicam vero potionem intelligit, quam a pauperioribus festivo illô die mitti solitam fuisse, docet idem l. 13. Epigr. 6.Nos Alicam, mulsum poterit tibi mittere dives,Si tibi noluerit mittere dives eme.Vide Octav. Ferrarium de Re vestiaria, part. 2. l. 3. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.